Trouvé 51 Résultats pour: Pulverem

  • Convertet Dominus imbrem terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super te cinis, donec conteraris. (Liber Deuteronomii 28, 24)

  • Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel; miseruntque pulverem super capita sua. (Liber Iosue 7, 6)

  • Quae aspergens pulverem capiti suo, scissa talari tunica impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans. (Liber II Samuelis 13, 19)

  • Contrivi eos ut pulverem terrae, quasi lutum platearum comminui eos. (Liber II Samuelis 22, 43)

  • Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. (Liber I Regum 18, 38)

  • Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae. (Liber II Regum 13, 7)

  • Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal et Aserae et universae militiae caeli; et combussit ea foris Ierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel. (Liber II Regum 23, 4)

  • Et efferri fecit palum de domo Domini foras Ierusalem in convalle Cedron et combussit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulcrum vulgi. (Liber II Regum 23, 6)

  • Insuper et altare, quod erat in Bethel, excelsum, quod fecerat Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel, etiam altare illud et excelsum destruxit atque combussit et comminuit in pulverem succenditque palum. (Liber II Regum 23, 15)

  • Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in caelum. (Liber Iob 2, 12)

  • Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me. (Liber Iob 10, 9)

  • persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat. (Liber Psalmorum 7, 6)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina