Trouvé 51 Résultats pour: Pulverem

  • Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum contrivi eos. (Liber Psalmorum 18, 43)

  • Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. (Liber Psalmorum 22, 16)

  • Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet, (Liber Psalmorum 22, 30)

  • et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata: (Liber Psalmorum 78, 27)

  • Reducis hominem in pulverem; et dixisti: “Revertimini, filii hominum”. (Liber Psalmorum 90, 3)

  • Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient et in pulverem suum revertentur. (Liber Psalmorum 104, 29)

  • hodie extolletur et cras non invenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit. (Liber I Maccabaeorum 2, 63)

  • Quid hoc, quod ascendit per desertum sicut virgula fumi, aromatizans tus et myrrham et universum pulverem pigmentarii? (Canticum Canticorum 3, 6)

  • Et firmum munimentum murorum tuorum evertit, deiecit, prostravit in terram usque ad pulverem. (Liber Isaiae 25, 12)

  • Quia evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. (Liber Isaiae 26, 5)

  • Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera? (Liber Isaiae 40, 12)

  • Quis suscitavit ab oriente eum, cuius gressum sequitur iustitia? Dabit in conspectu eius gentes et subiciet ei reges, quos reddet quasi pulverem gladius eius, sicut stipulam vento raptam arcus eius. (Liber Isaiae 41, 2)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina