Trouvé 171 Résultats pour: Quidam

  • quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me; (Actus Apostolorum 24, 19)

  • Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens: “Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, (Actus Apostolorum 25, 14)

  • Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant; (Actus Apostolorum 28, 24)

  • Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? (Epistula ad Romanos 3, 3)

  • Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “Faciamus mala, ut veniant bona”? Quorum damnatio iusta est. (Epistula ad Romanos 3, 8)

  • Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam; (Epistula I ad Corinthios 4, 18)

  • Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! (Epistula I ad Corinthios 6, 11)

  • Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. (Epistula I ad Corinthios 8, 7)

  • Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere”. (Epistula I ad Corinthios 10, 7)

  • Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. (Epistula I ad Corinthios 10, 8)

  • Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 9)

  • Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. (Epistula I ad Corinthios 10, 10)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina