Trouvé 171 Résultats pour: Quidam

  • Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum”. (Liber I Regum 22, 34)

  • Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: “Da populo, ut comedat”. (Liber II Regum 4, 42)

  • Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo et stetit super pedes suos. (Liber II Regum 13, 21)

  • Filii quidam autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant; (Liber I Paralipomenon 9, 30)

  • Attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon se humiliaverunt et venerunt Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 30, 11)

  • Habitaverunt ergo ibi sacerdotes et Levitae et quidam de populo; cantores autem et ianitores et oblati in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis. (Liber Esdrae 2, 70)

  • Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis. Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis. (Liber Nehemiae 7, 72)

  • Et abiit quidam ex Ninevitis et indicavit regi de me quoniam ego sepelio illos, et abscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de me et quod inquiror, ut occidar, timui et refugi. (Liber Thobis 1, 19)

  • Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi: (Liber Iob 4, 16)

  • Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis. (Liber I Maccabaeorum 2, 23)

  • Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto. (Liber I Maccabaeorum 2, 31)

  • Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel (Liber I Maccabaeorum 6, 21)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina