Trouvé 171 Résultats pour: Quidam

  • Et distincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et ibant caute et ordinate. (Liber I Maccabaeorum 6, 40)

  • Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege. (Liber I Maccabaeorum 7, 33)

  • Et abierunt quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem. (Liber I Maccabaeorum 11, 21)

  • Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua. (Liber I Maccabaeorum 11, 25)

  • Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri; (Liber I Maccabaeorum 11, 39)

  • Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas; (Liber I Maccabaeorum 15, 3)

  • Et praecurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: “Misit te quoque interfici”. (Liber I Maccabaeorum 16, 21)

  • Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire. (Liber II Maccabaeorum 2, 6)

  • Circumfusus enim erat metus quidam viro, et horror corporis, unde manifestus aspicientibus dolor instans cordi efficiebatur. (Liber II Maccabaeorum 3, 17)

  • Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem et optimo operimento adornatus; isque cum impetu invectus Heliodoro priores calces impegit; qui autem supersedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • Confestim vero ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui prorsus in supremo spiritu erat constitutus. (Liber II Maccabaeorum 3, 31)

  • Sed ut intellexerunt conatum Lymachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere, quidam vero ex adiacente cinere manu apprehenderunt et mixtim iecerunt in eos, qui circa Lysimachum erant. (Liber II Maccabaeorum 4, 41)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina