Trouvé 57 Résultats pour: Tenebris

  • Cunctis enim diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia. (Liber Ecclesiastes 5, 16)

  • Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius. (Liber Ecclesiastes 6, 4)

  • solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae illos recepturae erant: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)

  • Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat. (Liber Sapientiae 19, 17)

  • cuius anima est secundum animam tuam, et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi. (Liber Ecclesiasticus 37, 16)

  • Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. (Liber Isaiae 9, 1)

  • Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: “Quis videt nos, et quis novit nos?”. (Liber Isaiae 29, 15)

  • Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. (Liber Isaiae 29, 18)

  • ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. (Liber Isaiae 42, 7)

  • ut diceres his, qui vincti sunt: “Exite”, et his, qui in tenebris: “Revelamini”. Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum; (Liber Isaiae 49, 9)

  • Quis ex vobis timet Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum. (Liber Isaiae 50, 10)

  • si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. (Liber Isaiae 58, 10)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina