Trouvé 57 Résultats pour: Tenebris

  • Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati. (Liber Baruch 6, 70)

  • Et dixit ad me: “Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in cubiculo simulacri sui; dicunt enim: “Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram””. (Prophetia Ezechielis 8, 12)

  • ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo inhabitat, (Prophetia Danielis 2, 22)

  • Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est. (Prophetia Michaeae 7, 8)

  • populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 16)

  • Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 27)

  • illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis”. (Evangelium secundum Lucam 1, 79)

  • Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. (Evangelium secundum Lucam 12, 3)

  • et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. (Evangelium secundum Ioannem 1, 5)

  • Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)

  • Dixit ergo eis Iesus: “Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)

  • Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 46)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina