Trouvé 47 Résultats pour: Torrentem

  • Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus. (Liber Iosue 15, 47)

  • De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas, (Liber Iosue 16, 8)

  • Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie torrentis civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare, (Liber Iosue 17, 9)

  • ascenditque contra occidentem et Merala et pervenit in Debbaseth usque ad torrentem, qui est contra Iecnaam, (Liber Iosue 19, 11)

  • et congregavit omnes nongentos falcatos currus omnemque exercitum, qui cum eo erat, de Haroseth gentium ad torrentem Cison. (Liber Iudicum 4, 13)

  • Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. (Liber I Samuelis 30, 9)

  • Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri; et reliqui substiterunt: ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor. (Liber I Samuelis 30, 10)

  • Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti. (Liber II Samuelis 15, 23)

  • Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, applicabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec calculus quidem ex ea”. (Liber II Samuelis 17, 13)

  • quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum; sanguis tuus erit super caput tuum”. (Liber I Regum 2, 37)

  • Dixitque Elias ad eos: “Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis!”. Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi. (Liber I Regum 18, 40)

  • a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad et Basan. (Liber II Regum 10, 33)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina