1. Cecidit autem sors tribui Manasse — ipse est enim pri mogenitus Ioseph C; Machir primogenito Manasse patri Galaad, quia fuit vir pugnator, accepit in possessionem Galaad et Basan.

2. Et reliqui filiorum Manasse acceperunt iuxta familias suas: filii Abiezer et filii Helec et filii Asriel et filii Sechem et filii Hepher et filii Semida: isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares per cognationes suas.

3. Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa, Hegla et Melcha et Thersa.

4. Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum”. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.

5. Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Iordanem.

6. Filiae enim Manasse acceperunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse, qui reliqui erant.

7. Fuitque terminus Manasse ab Aser: Machmethath, quae respicit Sichem et egreditur ad dextram in Iasib apud fontem Thapphuae.

8. Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Thapphuae; Thapphua autem ipsa, quae est iuxta terminos Manasse, fuit filiis Ephraim.

9. Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie torrentis civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare,

10. ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et attingunt tribum Aser ab aquilone et tribum Issachar ab oriente.

11. Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth.

12. Nec potuerunt filii Manasse has occupare civitates, sed Chananaeus permansit in terra ista.

13. Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananaeos et fecerunt sibi tributarios nec expulerunt eos.

14. Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt: “Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus?”.

15. Ad quos Iosue ait: “Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim”.

16. Cui responderunt filii Ioseph: “Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei, qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in planitie Iezrahel”.

17. Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: “Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam,

18. sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis”.





“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina