Trouvé 224 Résultats pour: Tristis angustia auxilium salutis scutum amorem veritatis potentiae

  • Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me? (Liber Iob 6, 25)

  • Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. (Liber Iob 15, 24)

  • Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)

  • Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. (Liber Iob 30, 13)

  • Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius. (Liber Iob 36, 15)

  • Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris? (Liber Iob 36, 19)

  • Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus. (Liber Psalmorum 18, 3)

  • Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me. (Liber Psalmorum 18, 36)

  • Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae. (Liber Psalmorum 18, 47)

  • Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te. (Liber Psalmorum 20, 3)

  • Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius. (Liber Psalmorum 20, 7)

  • HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die. (Liber Psalmorum 25, 5)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina