1. Addidit quoque Iob assu mens parabolam suam et dixit:

2. “Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam,

3. quia, donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,

4. non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium!

5. Absit a me, ut iustos vos esse iudicem; donec exspirem, non recedam ab innocentia mea.

6. Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram, neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

7. Sit ut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.

8. Quae est enim spes impii, cum secet, cum rapiat Deus animam eius?

9. Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia?

10. Aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum omni tempore?

11. Docebo vos manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam.

12. Ecce vos omnes observastis, et quid sine causa vana loquimini?

13. Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.

14. Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane.

15. Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.

16. Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta,

17. praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet.

18. Aedificavit sicut aranea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.

19. Dives, cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet.

20. Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.

21. Tollet eum ventus urens et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.

22. Et mittet super eum et non parcet; de manu eius fugiens fugiet.

23. Complodet super eum manus suas et sibilabit eum de loco suo.





“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina