Trouvé 80 Résultats pour: Videte
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
Et dicebat illis: “Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. (Evangelium secundum Marcum 4, 24)
Et dicit eis: “Quot panes habetis? Ite, videte”. Et cum cognovissent, dicunt: “Quinque et duos pisces”. (Evangelium secundum Marcum 6, 38)
Et praecipiebat eis dicens: “Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis!”. (Evangelium secundum Marcum 8, 15)
Iesus autem coepit dicere illis: “Videte, ne quis vos seducat. (Evangelium secundum Marcum 13, 5)
Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 13, 9)
Vos autem videte; praedixi vobis omnia. (Evangelium secundum Marcum 13, 23)
Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit. (Evangelium secundum Marcum 13, 33)
Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo”. (Evangelium secundum Lucam 8, 18)
Dixitque ad illos: “Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet”. (Evangelium secundum Lucam 12, 15)
Qui dixit: “Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos. (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
Et dixit illis similitudinem: “Videte ficulneam et omnes arbores: (Evangelium secundum Lucam 21, 29)