Trouvé 80 Résultats pour: Videte
Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere”. (Evangelium secundum Lucam 24, 39)
“Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)
Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)
Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis: (Actus Apostolorum 13, 40)
“Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!””. (Actus Apostolorum 13, 41)
Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; (Epistula I ad Corinthios 1, 26)
Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. (Epistula I ad Corinthios 8, 9)
Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? (Epistula I ad Corinthios 10, 18)
Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. (Epistula II ad Corinthios 10, 7)
Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini! (Epistula ad Galatas 5, 15)
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. (Epistula ad Galatas 6, 11)