Trouvé 132 Résultats pour: aquam

  • “Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius”. (Liber Numeri 20, 8)

  • Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram, dixitque eis: “Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam poterimus eicere?”. (Liber Numeri 20, 10)

  • Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: “Congrega populum, et dabo ei aquam”. (Liber Numeri 21, 16)

  • Cibos emetis ab eis pecunia et comedetis; etiam aquam emptam haurietis et bibetis. (Liber Deuteronomii 2, 6)

  • alimenta pretio vende mihi, ut vescar, aquam pecunia tribue mihi, et sic bibam; tantum est ut mihi concedas transitum, (Liber Deuteronomii 2, 28)

  • quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti, quod pepigit vobiscum Dominus, et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens. (Liber Deuteronomii 9, 9)

  • et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra, quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis; (Liber Deuteronomii 9, 18)

  • absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. (Liber Deuteronomii 12, 16)

  • Non comedes eum, sed super terram fundes quasi aquam; (Liber Deuteronomii 12, 24)

  • Solum sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam. (Liber Deuteronomii 15, 23)

  • Aquam petenti lac dedit et in phiala principum obtulit butyrum. (Liber Iudicum 5, 25)

  • Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “Peccavimus Domino”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. (Liber I Samuelis 7, 6)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina