Trouvé 117 Résultats pour: auro

  • Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo (Liber Exodus 39, 15)

  • et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum, (Liber Exodus 39, 25)

  • Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “Sanctum Domino”; (Liber Exodus 39, 30)

  • candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri, (Liber Exodus 39, 37)

  • Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. (Liber Numeri 8, 4)

  • Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. (Liber Iosue 6, 24)

  • dixit ad eos: “Cum multis divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici; dividite praedam hostium cum fratribus vestris”. (Liber Iosue 22, 8)

  • quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat: (Liber II Samuelis 8, 11)

  • Dixeruntque ei Gabaonitae: “Non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius; neque nobis licet interficere hominem de Israel”. Ad quos ait: “Quod ergo dixeritis, faciam vobis”. (Liber II Samuelis 21, 4)

  • Habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis; et vestivit illud auro purissimo et fecit altare cedrinum ante Dabir. (Liber I Regum 6, 20)

  • Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. (Liber I Regum 6, 21)

  • Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare Dabir texit auro. (Liber I Regum 6, 22)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina