Trouvé 117 Résultats pour: auro

  • Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo. (Liber Isaiae 13, 12)

  • Sculptile conflat faber, et aurifex auro figurat illud, et laminis argenteis argentarius. (Liber Isaiae 40, 19)

  • argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit, ut non moveatur; (Liber Ieremiae 10, 4)

  • BETH. Filii Sion incliti et ponderati auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli! (Lamentationes 4, 2)

  • Quis transfretavit mare et invenit eam et apportabit eam auro electo? (Liber Baruch 3, 30)

  • Et sicut virgini ornatum amanti, accepto auro fabricantur (Liber Baruch 6, 8)

  • Et ornata es auro et argento et vestita es bysso et serico et multicoloribus. Similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et apta ad regnum. (Prophetia Ezechielis 16, 13)

  • Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. (Prophetia Ezechielis 16, 17)

  • Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere, (Prophetia Danielis 2, 32)

  • et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obryzo; (Prophetia Danielis 10, 5)

  • deum autem oppidorum in loco suo venerabitur et deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis (Prophetia Danielis 11, 38)

  • Vae, qui dicit ligno: “Expergiscere!”, “Surge!” lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius. (Prophetia Habacuc 2, 19)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina