Trouvé 59 Résultats pour: benedixit
Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis. (Liber Exodus 39, 43)
Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit. (Liber Leviticus 9, 22)
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”. (Liber Deuteronomii 2, 7)
Et ego nolui audire eum, sed e contrario benedixit vobis, et liberavi vos de manu eius. (Liber Iosue 24, 10)
Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. (Liber Iudicum 13, 24)
Et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthaei tribus mensibus, et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius. (Liber II Samuelis 6, 11)
Nuntiatumque est regi David: “Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei”. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. (Liber II Samuelis 6, 12)
Cumque complesset offerens holocaustum et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. (Liber II Samuelis 6, 18)
Dixitque rex ad Absalom: “Noli, fili mi, noli rogare, ut veniamus omnes et gravemus te”. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. (Liber II Samuelis 13, 25)
Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab: “Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex; fecisti enim sermonem servi tui”. (Liber II Samuelis 14, 22)
Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum. (Liber II Samuelis 19, 40)
Convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israel; omnis enim ecclesia Israel stabat. (Liber I Regum 8, 14)