Trouvé 73 Résultats pour: cogitationes

  • Quas cum videbitis, recordabimini omnium mandatorum Domini eaque facietis nec sequamini cogitationes vestras et oculos per res varias fornicantes, (Liber Numeri 15, 39)

  • Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui; scio enim cogitationes eius, quae facit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum”. (Liber Deuteronomii 31, 21)

  • Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum. (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • “Deus patrum nostrorum det te in gratiam et consummet cogitationes tuas in gloriam filiorum Israel et in exaltationem Ierusalem”. (Liber Iudith 10, 8)

  • qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant; (Liber Iob 5, 12)

  • Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt, parata iis, qui vacillant pede. (Liber Iob 12, 5)

  • Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus. (Liber Iob 16, 20)

  • Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei. (Liber Iob 17, 11)

  • “Idcirco cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me. (Liber Iob 20, 2)

  • Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas. (Liber Iob 21, 27)

  • Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur. (Liber Psalmorum 10, 5)

  • Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum. (Liber Psalmorum 33, 10)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina