Trouvé 60 Résultats pour: iniquitates
Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. (Liber Proverbiorum 5, 22)
Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. (Liber Sapientiae 4, 20)
Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)
Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 17)
Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitates. (Liber Ecclesiasticus 27, 11)
Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor. (Liber Isaiae 43, 25)
Delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te. (Liber Isaiae 44, 22)
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. (Liber Isaiae 53, 5)
Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit. (Liber Isaiae 53, 11)
sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. (Liber Isaiae 59, 2)
Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra respondent nobis; quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus: (Liber Isaiae 59, 12)
Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae; et marcuimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. (Liber Isaiae 64, 5)