Talált 60 Eredmények: iniquitates

  • Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. (Liber Proverbiorum 5, 22)

  • Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. (Liber Sapientiae 4, 20)

  • Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)

  • Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 17)

  • Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitates. (Liber Ecclesiasticus 27, 11)

  • Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor. (Liber Isaiae 43, 25)

  • Delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te. (Liber Isaiae 44, 22)

  • Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. (Liber Isaiae 53, 5)

  • Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit. (Liber Isaiae 53, 11)

  • sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. (Liber Isaiae 59, 2)

  • Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra respondent nobis; quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus: (Liber Isaiae 59, 12)

  • Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae; et marcuimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. (Liber Isaiae 64, 5)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina