Trouvé 75 Résultats pour: iustum

  • Haec et in consensu nequitiae, cum se nationes confudissent, scivit iustum et conservavit sine querela Deo et super filii viscera fortem custodivit. (Liber Sapientiae 10, 5)

  • Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim; (Liber Sapientiae 10, 6)

  • Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)

  • Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccato liberavit eum; (Liber Sapientiae 10, 13)

  • Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam. (Liber Sapientiae 12, 19)

  • Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem. (Liber Ecclesiasticus 10, 26)

  • Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum et iustitias quasi lumen accendent. (Liber Ecclesiasticus 32, 20)

  • Contra malum bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)

  • Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens, quod iustum est. (Liber Isaiae 16, 5)

  • qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta supplantabant et deiecerunt inanibus verbis iustum. (Liber Isaiae 29, 21)

  • Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: “Iustum est”? Non est neque annuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros. (Liber Isaiae 41, 26)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. (Liber Ieremiae 23, 5)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina