Trouvé 75 Résultats pour: iustum

  • Si autem tu commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia commonuisti eum et tu animam tuam liberasti”. (Prophetia Ezechielis 3, 21)

  • Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium. (Prophetia Ezechielis 21, 8)

  • Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem, (Prophetia Ezechielis 21, 9)

  • Statera iusta et ephi iustum et batus iustus sit vobis; (Prophetia Ezechielis 45, 10)

  • iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”. (Prophetia Danielis 13, 53)

  • Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis; (Prophetia Amos 2, 6)

  • Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta. (Prophetia Amos 5, 12)

  • Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum. (Prophetia Habacuc 1, 4)

  • Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei. (Prophetia Malachiae 3, 18)

  • Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 41)

  • et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 4)

  • Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. (Evangelium secundum Marcum 6, 20)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina