Trouvé 20 Résultats pour: loquaris
Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum. (Liber Iob 33, 32)
In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. (Liber Proverbiorum 23, 9)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)
Ante iudicium para advocatum tibi et, antequam loquaris, disce. (Liber Ecclesiasticus 18, 19)
Cum stulto ne multum loquaris et cum insensato ne abieris. (Liber Ecclesiasticus 22, 14)
In medio magnatorum non praesumas et, ubi sunt senes, non multum loquaris. (Liber Ecclesiasticus 32, 13)
Et dixit Eliachim et Sobna et Ioah ad Rabsacen: “Loquere ad servos tuos Aramaice; intellegimus enim. Ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum”. (Liber Isaiae 36, 11)
“Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, (Liber Ieremiae 26, 2)