1. Audi igitur, Iob, eloquia mea et omnes sermones meos ausculta.

2. Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.

3. Ex recto corde sermones mei sunt, et sententiam puram labia mea loquentur.

4. Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.

5. Si potes, responde mihi, praepara te coram me et consiste.

6. Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego.

7. Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave.

8. Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:

9. “Mundus sum ego et absque delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me.

10. Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi;

11. posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas”.

12. Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi, quia maior est Deus homine.

13. Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?

14. Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.

15. Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,

16. tunc aperit aures virorum et in visionibus terret eos,

17. ut avertat hominem ab his, quae facit, et liberet eum de superbia,

18. eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis.

19. Increpat quoque per dolorem in lectulo, et tremitus ossium eius continuus.

20. Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.

21. Tabescet caro eius in conspectu, et ossa, quae non videbantur, nudabuntur.

22. Appropinquavit corruptioni foveae, et vita illius mortiferis sedibus.

23. Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem,

24. miserebitur eius et dicet: “Libera eum, ut non descendat in foveam; inveni, in quo ei propitier”.

25. Revirescet caro eius plus quam in iuventute, revertetur ad dies adulescentiae suae.

26. Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam.

27. Canit ad homines et dicit: “Peccavi et iustitiam perverti et non debui satisfacere.

28. Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam, sed vivens lucem videret”.

29. Ecce haec omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine,

30. ut revocet animas eorum a fovea et illuminet luce viventium.

31. Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor.

32. Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum.

33. Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam”.





“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina