Trouvé 70 Résultats pour: munera

  • Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili, (Liber Psalmorum 76, 12)

  • et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi. (Liber I Maccabaeorum 12, 43)

  • Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. (Liber Proverbiorum 15, 27)

  • Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii. (Liber Proverbiorum 17, 23)

  • Ne dicas: “In multitudine munerum meorum respiciet Deus et, offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet”. (Liber Ecclesiasticus 7, 11)

  • Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa; (Liber Ecclesiasticus 35, 14)

  • principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos. (Liber Isaiae 1, 23)

  • Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates, qui reicit lucra ex rapinis et excutit manus suas, ne munera accipiat, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum: (Liber Isaiae 33, 15)

  • In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. (Liber Isaiae 39, 1)

  • venerunt viri de Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta viri, rasi barba et scissis vestibus et incisi in cute, et munera et tus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. (Liber Ieremiae 41, 5)

  • propter quod, ne forte cadat in terram, per ipsos erigetur. Neque, si quis illud erectum statuerit, per semetipsum movebitur neque, si inclinatum fuerit, erigetur; sed sicut mortuis munera illis apponuntur. (Liber Baruch 6, 26)

  • Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 12)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina