Trouvé 133 Résultats pour: operatur caro
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est. (Liber Proverbiorum 12, 11)
Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae. (Liber Proverbiorum 21, 24)
Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. (Liber Proverbiorum 26, 28)
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate. (Liber Proverbiorum 28, 19)
Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo? (Liber Ecclesiastes 3, 9)
Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro; (Liber Sapientiae 7, 1)
Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)
Si autem sensus operatur, quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex? (Liber Sapientiae 8, 6)
quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. (Liber Sapientiae 15, 11)
Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. (Liber Ecclesiasticus 10, 30)
Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. (Liber Ecclesiasticus 13, 20)