Trouvé 133 Résultats pour: operatur caro
Omnis caro sicut vestimentum veterascet et sicut folium fructificans in arbore viridi: alia generantur, et alia deiciuntur; (Liber Ecclesiasticus 14, 18)
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et, qui illud operatur, ibit cum illo; (Liber Ecclesiasticus 14, 20)
et omne opus electum iustificabitur, et, qui operatur illud, honorabitur in illo. (Liber Ecclesiasticus 14, 21)
Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur. (Liber Ecclesiasticus 17, 30)
Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. (Liber Ecclesiasticus 20, 30)
Ipse, cum caro sit, reservat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis illius? (Liber Ecclesiasticus 28, 5)
Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra; (Liber Ecclesiasticus 39, 17)
testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri posset diluvio omnis caro. (Liber Ecclesiasticus 44, 19)
Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est”. (Liber Isaiae 40, 5)
Vox dicentis: “Clama!”. Et dixi: “Quid clamabo?”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; (Liber Isaiae 40, 6)
Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit. (Liber Isaiae 44, 12)