Trouvé 50 Résultats pour: praedam

  • Et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos; et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine. (Liber I Samuelis 14, 32)

  • Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini?”. (Liber I Samuelis 15, 19)

  • Et consuluit David Dominum dicens: “Persequar latrunculos hos et comprehendam eos an non?”. Dixitque ei: “Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties praedam”. (Liber I Samuelis 30, 8)

  • Et tulit diadema Melchom de capite eius, pondo auri talentum, habens gemmam pretiosissimam, quod venit super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde, (Liber II Samuelis 12, 30)

  • dixeruntque: “Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab!”. (Liber II Regum 3, 23)

  • et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et multam praedam asportaverunt. (Liber II Paralipomenon 14, 13)

  • Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Ierusalem et exterminaverunt cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum. (Liber II Paralipomenon 24, 23)

  • At ille exercitus, quem remiserat Amasias, ne secum iret ad proelium, diffusus est in civitatibus Iudae a Samaria usque Bethoron et, interfectis tribus milibus, diripuit praedam magnam. (Liber II Paralipomenon 25, 13)

  • Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta milia mulierum, puerorum et puellarum, et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam. (Liber II Paralipomenon 28, 8)

  • Et altare cilicio cooperuerunt et clamaverunt ad Deum Israel unanimes instanter, ut non daret in rapinam infantes eorum et mulieres in praedam et civitates hereditatis eorum in exterminium et sancta in maculationem et in improperium, gaudium gentibus. (Liber Iudith 4, 12)

  • Et dedisti mulieres eorum in praedam et filias in captivitatem et omnia spolia in divisionem filiorum a te delectorum, qui zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinis sui et invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam. (Liber Iudith 9, 4)

  • Leo periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt. (Liber Iob 4, 11)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina