Trouvé 270 Résultats pour: quomodo

  • Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur. (Liber Numeri 2, 17)

  • quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii et patres nostros, (Liber Numeri 20, 15)

  • et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce nos in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi (Liber Numeri 20, 16)

  • dixit ad maiores natu Madian: “Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere”. Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab. (Liber Numeri 22, 4)

  • Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? Qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? (Liber Numeri 23, 8)

  • Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”. (Liber Deuteronomii 2, 7)

  • Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri; (Liber Deuteronomii 4, 3)

  • Si dixeris in corde tuo: “Plures sunt gentes istae quam ego; quomodo potero delere eas?”, (Liber Deuteronomii 7, 17)

  • Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis. (Liber Deuteronomii 9, 7)

  • omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus; quomodo operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem; (Liber Deuteronomii 11, 4)

  • Quod si tacita cogitatione responderis: “Quomodo possum intellegere verbum, quod Dominus non est locutus?”, (Liber Deuteronomii 18, 21)

  • quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. (Liber Deuteronomii 25, 18)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina