Trouvé 270 Résultats pour: quomodo

  • Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? (Epistula I ad Corinthios 15, 12)

  • Sed dicet aliquis: “Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?”. (Epistula I ad Corinthios 15, 35)

  • quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? (Epistula II ad Corinthios 3, 8)

  • Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum oboedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum. (Epistula II ad Corinthios 7, 15)

  • Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare?”. (Epistula ad Galatas 2, 14)

  • nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis? (Epistula ad Galatas 4, 9)

  • Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. (Epistula ad Galatas 4, 29)

  • Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, (Epistula ad Ephesios 5, 15)

  • Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu. (Epistula ad Philippenses 1, 8)

  • Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. (Epistula ad Colossenses 4, 6)

  • ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)

  • De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 1)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina