Trouvé 58 Résultats pour: solitudine

  • Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens: (Liber Deuteronomii 2, 26)

  • Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse. (Liber Deuteronomii 4, 43)

  • et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima (Liber Deuteronomii 8, 15)

  • et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui, et, postquam afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui, (Liber Deuteronomii 8, 16)

  • Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis. (Liber Deuteronomii 9, 7)

  • ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: “Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos; idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine”. (Liber Deuteronomii 9, 28)

  • vobisque, quae fecerit in solitudine, donec veniretis ad hunc locum; (Liber Deuteronomii 11, 5)

  • tam in montanis quam in Sephela, in Araba et in declivibus et in solitudine ac in Nageb; Hetthaeus fuit et Amorraeus, Chananaeus et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus: (Liber Iosue 12, 8)

  • et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse. (Liber Iosue 20, 8)

  • De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in solitudine planitiei et Iasa (Liber Iosue 21, 36)

  • Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore. (Liber Iosue 24, 7)

  • universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem. (Liber Iudicum 11, 22)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina