Trouvé 58 Résultats pour: solitudine

  • Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmel; et homo ille magnus nimis; erantque ei oves tria milia et mille caprae. Et accidit ut tonderet gregem suum in Carmel. (Liber I Samuelis 25, 2)

  • Trans Iordanem quoque ex adverso Iericho, contra orientem Iordanis de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 63)

  • et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum conventus Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. (Liber II Paralipomenon 1, 3)

  • Aedificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et super Angulum firmavitque eas. 10 Exstruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in Sephela quam in planitie; agricolas quoque habuit et vinitores in montibus et in campis fertilibus; erat quippe homo agriculturae deditus. (Liber II Paralipomenon 26, 9)

  • Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, serotino tempore fiebant turbo et vastatio; (Liber Iob 30, 3)

  • Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. (Liber Iob 39, 6)

  • Ecce elongabo fugiens et manebo in solitudine. (Liber Psalmorum 55, 8)

  • Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt. (Liber Psalmorum 107, 4)

  • Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim. (Liber Isaiae 21, 13)

  • et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit; (Liber Isaiae 32, 16)

  • Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquae, et torrentes in solitudine. (Liber Isaiae 35, 6)

  • Vox clamantis: “In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. (Liber Isaiae 40, 3)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina