Trouvé 34 Résultats pour: sursum
Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. (Evangelium secundum Marcum 15, 38)
Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. (Evangelium secundum Lucam 13, 11)
Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est; (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)
Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi; (Actus Apostolorum 2, 19)
Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; (Epistula ad Galatas 4, 26)
Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; (Epistula ad Colossenses 3, 1)
quae sursum sunt sapite, non quae supra terram. (Epistula ad Colossenses 3, 2)
providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi; (Epistula ad Hebraeos 12, 15)
Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. (Epistula Iacobi 1, 17)