Trouvé 11 Résultats pour: tinea
Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea! (Liber Iob 4, 19)
Qui quasi uter consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea. (Liber Iob 13, 28)
In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo. (Liber Psalmorum 39, 12)
de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris. (Liber Ecclesiasticus 42, 13)
Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)
Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. (Liber Isaiae 50, 9)
Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea; iustitia autem mea in sempiternum erit, et salus mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)
Hi autem non liberantur ab aerugine et tinea. (Liber Baruch 6, 11)
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 19)
thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 20)
Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit; (Evangelium secundum Lucam 12, 33)