Trouvé 132 Résultats pour: Dedi

  • Et elevatum est cor tuum in decore tuo ; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: in terram projeci te ; ante faciem regum dedi te ut cernerent te. (Prophetia Ezechielis 28, 17)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus: et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob: (Prophetia Ezechielis 28, 25)

  • Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 29, 5)

  • et operi quo servivit adversus eam: dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 29, 20)

  • Quia dedi terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio: Pharao, et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 32)

  • Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. (Prophetia Ezechielis 33, 7)

  • Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. (Prophetia Ezechielis 36, 28)

  • et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 25)

  • Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 39, 4)

  • Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. (Prophetia Osee 2, 8)

  • Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 6)

  • Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus. (Prophetia Amos 9, 15)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina