Trouvé 132 Résultats pour: Dedi

  • Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)

  • Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi ; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris: (Liber Ecclesiasticus 24, 20)

  • Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. (Liber Isaiae 42, 1)

  • Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, (Liber Isaiae 42, 6)

  • Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam, et Saba, pro te. (Liber Isaiae 43, 3)

  • Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. (Liber Isaiae 43, 20)

  • et contaminavi principes sanctos ; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam. (Liber Isaiae 43, 28)

  • Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias ; super senem aggravasti jugum tuum valde. (Liber Isaiae 47, 6)

  • Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. (Liber Isaiae 49, 6)

  • Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas ; (Liber Isaiae 49, 8)

  • Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. (Liber Isaiae 50, 6)

  • Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. (Liber Isaiae 55, 4)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina