Trouvé 1989 Résultats pour: Deus fidelis
qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 4)
Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 11)
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 13)
Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)
Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 3)
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. (Epistula I ad Timotheum 1, 15)
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: (Epistula I ad Timotheum 2, 5)
Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. (Epistula I ad Timotheum 3, 1)
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. (Epistula I ad Timotheum 4, 3)
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. (Epistula I ad Timotheum 4, 9)
Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. (Epistula I ad Timotheum 5, 16)
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. (Epistula II ad Timotheum 1, 7)