Trouvé 1989 Résultats pour: Deus fidelis
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)
Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant: (Epistula ad Hebraeos 3, 5)
Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. (Epistula ad Hebraeos 4, 4)
Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)
Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. (Epistula ad Hebraeos 6, 3)
Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. (Epistula ad Hebraeos 6, 10)
Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, (Epistula ad Hebraeos 6, 13)
In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: (Epistula ad Hebraeos 6, 17)
dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. (Epistula ad Hebraeos 9, 20)
Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. (Epistula ad Hebraeos 10, 7)
tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. (Epistula ad Hebraeos 10, 9)
teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), (Epistula ad Hebraeos 10, 23)