Trouvé 1007 Résultats pour: Ecce

  • Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret. (Actus Apostolorum 13, 11)

  • Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. (Actus Apostolorum 13, 25)

  • Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)

  • Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. (Actus Apostolorum 16, 1)

  • Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans: (Actus Apostolorum 20, 22)

  • Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. (Actus Apostolorum 20, 25)

  • dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. (Actus Apostolorum 27, 24)

  • sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur. (Epistula ad Romanos 9, 33)

  • Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. (Epistula I ad Corinthios 15, 51)

  • Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. (Epistula II ad Corinthios 5, 17)

  • Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. (Epistula II ad Corinthios 6, 2)

  • quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: (Epistula II ad Corinthios 6, 9)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina