Trouvé 1007 Résultats pour: Ecce

  • Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. (Epistula II ad Corinthios 7, 11)

  • Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. (Epistula II ad Corinthios 12, 14)

  • Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. (Epistula II ad Corinthios 13, 1)

  • Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. (Epistula ad Galatas 1, 20)

  • Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)

  • Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. (Epistula ad Hebraeos 2, 13)

  • Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. (Epistula ad Hebraeos 10, 7)

  • tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. (Epistula ad Hebraeos 10, 9)

  • Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. (Epistula Iacobi 3, 4)

  • Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! (Epistula Iacobi 3, 5)

  • Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: (Epistula Iacobi 4, 13)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina