Trouvé 16539 Résultats pour: Eli

  • Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. (Apocalypsis Ioannis 21, 5)

  • Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. (Apocalypsis Ioannis 21, 6)

  • Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. (Apocalypsis Ioannis 21, 7)

  • Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 9)

  • Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo, (Apocalypsis Ioannis 21, 10)

  • Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël: (Apocalypsis Ioannis 21, 12)

  • ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres. (Apocalypsis Ioannis 21, 13)

  • Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 16)

  • Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. (Apocalypsis Ioannis 21, 17)

  • Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. (Apocalypsis Ioannis 21, 21)

  • Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. (Apocalypsis Ioannis 21, 24)

  • Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. (Apocalypsis Ioannis 21, 25)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina