Talált 16539 Eredmények: Eli
Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. (Apocalypsis Ioannis 21, 5)
Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. (Apocalypsis Ioannis 21, 6)
Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. (Apocalypsis Ioannis 21, 7)
Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 9)
Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo, (Apocalypsis Ioannis 21, 10)
Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël: (Apocalypsis Ioannis 21, 12)
ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres. (Apocalypsis Ioannis 21, 13)
Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 16)
Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. (Apocalypsis Ioannis 21, 17)
Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. (Apocalypsis Ioannis 21, 21)
Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. (Apocalypsis Ioannis 21, 24)
Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. (Apocalypsis Ioannis 21, 25)