Trouvé 16539 Résultats pour: Eli

  • et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. (Liber Genesis 2, 12)

  • Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. (Liber Genesis 2, 13)

  • præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede ; (Liber Genesis 2, 16)

  • de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. (Liber Genesis 2, 17)

  • Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. (Liber Genesis 2, 19)

  • Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. (Liber Genesis 2, 20)

  • Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. (Liber Genesis 2, 22)

  • Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. (Liber Genesis 2, 23)

  • Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. (Liber Genesis 2, 24)

  • Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? (Liber Genesis 3, 1)

  • Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur: (Liber Genesis 3, 2)

  • de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. (Liber Genesis 3, 3)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina