Trouvé 449 Résultats pour: Homo

  • Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: (Liber Iob 5, 17)

  • Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? (Liber Iob 7, 17)

  • Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. (Liber Iob 9, 2)

  • Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis? (Liber Iob 10, 4)

  • aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis? (Liber Iob 13, 9)

  • Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. (Liber Iob 14, 1)

  • Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? (Liber Iob 14, 10)

  • sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. (Liber Iob 14, 12)

  • Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. (Liber Iob 14, 14)

  • Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? (Liber Iob 15, 7)

  • Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? (Liber Iob 15, 14)

  • Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? (Liber Iob 15, 16)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina