Trouvé 362 Résultats pour: Igitur
Sæcularia igitur judicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum. (Epistula I ad Corinthios 6, 4)
Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. (Epistula I ad Corinthios 7, 38)
Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: (Epistula I ad Corinthios 9, 26)
Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. (Epistula I ad Corinthios 15, 49)
Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: (Epistula II ad Corinthios 3, 12)
Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (Epistula II ad Corinthios 5, 6)
Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis (Epistula II ad Corinthios 7, 12)
et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. (Epistula II ad Corinthios 12, 9)
Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. (Epistula ad Galatas 3, 9)
Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)
Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, (Epistula ad Ephesios 4, 17)
Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 23)