Trouvé 63 Résultats pour: Initio

  • Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. (Liber Psalmorum 101, 26)

  • Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. (Liber Psalmorum 118, 152)

  • Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. (Liber Proverbiorum 8, 22)

  • Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)

  • Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 24)

  • et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare: similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)

  • Semen enim erat maledictum ab initio ; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. (Liber Sapientiae 12, 11)

  • Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)

  • neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. (Liber Sapientiae 14, 13)

  • Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi. (Liber Sapientiae 19, 6)

  • Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui: (Liber Ecclesiasticus 15, 14)

  • et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina