Trouvé 63 Résultats pour: Initio

  • In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. (Liber Ecclesiasticus 16, 26)

  • Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi. (Liber Ecclesiasticus 24, 14)

  • Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio. (Liber Ecclesiasticus 31, 35)

  • Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. (Liber Ecclesiasticus 36, 13)

  • Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. (Liber Ecclesiasticus 36, 17)

  • Bona bonis creata sunt ab initio: sic nequissimis bona et mala. (Liber Ecclesiasticus 39, 30)

  • Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi. (Liber Ecclesiasticus 39, 38)

  • Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio? (Liber Ecclesiasticus 43, 35)

  • Possedi cum ipsa cor ab initio: propter hoc, non derelinquar. (Liber Ecclesiasticus 51, 28)

  • Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ? (Liber Isaiae 40, 21)

  • Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud? (Liber Isaiae 43, 13)

  • Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. (Liber Isaiae 45, 21)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina