Trouvé 116 Résultats pour: Invicem
Hospitales invicem sine murmuratione. (Epistula I Petri 4, 9)
Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)
Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen. (Epistula I Petri 5, 14)
Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. (Epistula I Ioannis 1, 7)
Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. (Epistula I Ioannis 4, 7)
Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. (Epistula I Ioannis 4, 12)
Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. (Apocalypsis Ioannis 6, 4)
et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. (Apocalypsis Ioannis 11, 10)