Trouvé 116 Résultats pour: Invicem

  • id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. (Epistula ad Romanos 1, 12)

  • Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. (Epistula ad Romanos 1, 27)

  • qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, (Epistula ad Romanos 2, 15)

  • caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes: (Epistula ad Romanos 12, 10)

  • idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: (Epistula ad Romanos 12, 16)

  • Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)

  • Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. (Epistula ad Romanos 14, 13)

  • Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. (Epistula ad Romanos 14, 19)

  • Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. (Epistula ad Romanos 15, 7)

  • Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi. (Epistula ad Romanos 16, 16)

  • Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. (Epistula I ad Corinthios 7, 5)

  • Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. (Epistula I ad Corinthios 11, 33)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina