Trouvé 149 Résultats pour: Judas

  • Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema. (Liber Iudicum 1, 17)

  • Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis. (Liber Iudicum 1, 18)

  • Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester. (Liber Iudicum 20, 18)

  • Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverunt. (Liber I Regum 14, 22)

  • Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum? (Liber II Regum 14, 10)

  • Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.) (Liber I Paralipomenon 5, 2)

  • Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere cœperunt. (Liber II Paralipomenon 13, 14)

  • Congregatusque est Judas ad deprecandum Dominum: sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum. (Liber II Paralipomenon 20, 4)

  • Dixit autem Judas : Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum. (Liber Nehemiae 4, 10)

  • et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. (Liber Nehemiae 11, 9)

  • et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias. (Liber Nehemiae 12, 33)

  • et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei : et Esdras scriba ante eos in porta fontis. (Liber Nehemiae 12, 35)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina